- PRAECIAE
- PRAECIAEsive PRAECLAMITATORES, dicebantur, qui a Flaminibus solebant praemitti, ut Opificibus denuntiarent, manus abstinendas esse ab opere, ne, si vidisset Sacerdos facientem opus, sacra poiluerentur. Hos a Flaminum Lictoribus, distinguit Ioh. Rolin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 31. Vide quoque aliquid hanc in rem supra in coce Pontifex. Praeclamitatores, apud Festum: ubi tamen Scaliger legi vult, Praeciae, metatores etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.